monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 07, 5
Quis talia facinora, cum invenisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines . Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? Imo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur ? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.